Epistola ad Hebraeos*

Caput 13: Versus 10

Habemus altare,etc. Non studendum escis, quia habemus altare, id est corpus Christi, in fide cujus oblatae preces et operationes sunt acceptae Deo,de quo edere non habent,etc.Tabernaculo,etc. Id est, observantiis legis, ut qui cibos discernunt et alia hujusmodi legalia servant, quae nomine tabernaculi signat, quia ad tempus sunt imposita; vel, nostrum corpus recte dicitur tabernaculum, quia ad tempus in eo manendum est, et ideo non est ei serviendium in desideriis.
(* Traductions européennes)